Morbus perspicuus

 Morbus perspicuus

 Agricolae cuidam, qui in Frisia ad orientem spectante habitat, vacca est, quae saepius morbo ignoto laborat.

Igitur homo agrestis, qui rerum causas cognoscere velit, bubulcum advocat, ut eius auxilio magnam inquisitionem moveat.

Servus iussu domini os pecudis manibus apertum introspicit, dum agricola cauda animalis sublata anum vaccae uno oculo accurate intuetur.

Tum agricola servum interrogat: „Potesne me videre, Henrice?“

Respondet bubulcus: „Ne paululum quidem, domine!“

Agricola quasi expertus murmurat: „Vae vaccae! Dubium non est, quin intestina in semet ipsa implicata sint.“

 

composuit: aulicus